<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0684.phi002.ogl-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0684.phi002.ogl-lat1" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0684.phi002.ogl-lat1:1" n="1"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0684.phi002.ogl-lat1:1.1" n="1"><p><pb facs="varrmt_415467926_0037"/> Otium si essem consecutus, Fundania, commodius tibi haec scriberem, quae nunc, ut potero, exponam cogitans esse properandum, quod, ut dicitur, si est homo bulla, eo magis senex. annus enim octogesimus admonet me ut sarcinas conligam, antequam proficiscar e vita. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0684.phi002.ogl-lat1:1.1" n="2"><p>quare, quoniam emisti fundum, quem bene colendo fructuosum cum facere velis, meque ut id mihi habeam curare roges, experiar; et non solum, ut ipse quaad vivam, quid fieri oporteat ut te moneam, sed etiam post mortem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0684.phi002.ogl-lat1:1.1" n="3"><p>neque patiar Sibyllam non solum cecinisse quae, dum viveret, prodessent hominibus, sed etiam quae cum perisset ipsa, et id etiam ignotissimis quoque hominibus; ad cuius libros tot annis post publice solemus redire, cum desideramus, quid faciendum sit nobis ex aliquo portento: me, ne dum vivo quidem, necessariis meis quod prosit facere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0684.phi002.ogl-lat1:1.1" n="4"><p>quocirca scribam tibi tres libros indices, ad quos revertare, siqua in re quaeres, quem ad modum quidque te in colendo oporteat facere. et quoniam, ut aiunt, dei facientes adiuvant, prius invocabo eos, nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed duodecim deos Consentis; neque tamen eos urbanos, quorum imagines ad forum auratae stant, sex mares et feminae totidem, sed illos XII deos, qui maxime agricolarum duces <pb facs="varrmt_415467926_0038"/> sunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0684.phi002.ogl-lat1:1.1" n="5"><p>primum, qui omnis fructos agri culturae caelo et terra continent, Iovem et Tellurem: itaque, quod ii parentes, magni dicuntur, Iuppiter pater appellatur, Tellus terra mater. secundo Solem et Lunam, quorum tempora observantur, cum quaedam seruntur et conduntur. tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime necessari ad victum: ab his enim cibus et potio venit e fundo. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>