quin solus omnium post memoriam humani generis supplicia in post futuros conposuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini. Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illos sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia; nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. at ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia retinendae do- minationis honesta aestumet. itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt; hac tempestate serviundum aut imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites.