<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="85"><p><milestone unit="section" n="1"/>'Scio ego, Quirites, plerosque non isdem artibus imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere: primo industries supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. sed mihi contra ea videtur:
<milestone unit="section" n="2"/>nam quo pluris est univorsa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere.
<milestone unit="section" n="3"/>neque me fallit, quantum cum maxumo vostro beneficio negoti sustineam. bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Quirites, asperius est.
<milestone unit="section" n="4"/>ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt.
<milestone unit="section" n="5"/>et illud intellego, Quirites, omnium ora in me convorsa esse, aequos bonosque favere — quippe mea bene facta rei publicae procedunt —, nobilitatem locum invadundi quaerere.
<milestone unit="section" n="6"/>quo mihi acrius adnitundum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint.
<milestone unit="section" n="7"/>ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam.
<milestone unit="section" n="8"/>quae ante vostra beneficia gratuito faciebam, ea <pb n="p.119"/> uti accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites.
<milestone unit="section" n="9"/>illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere; mihi, qui omnem aetatem in optumis artibus egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vortit.</p><p><milestone unit="section" n="10"/>Bellum me gerere cum Iugurtha iussistis, quam rem nobilitas aegerrume tulit. quaeso, reputate cum animis vostris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi: scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui.
<milestone unit="section" n="11"/>ita plerumque evenit, ut, quem vos imperare iussistis, is sibi imperatorem alium quaerat.
<milestone unit="section" n="12"/>atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint: praeposteri homines, nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu prius est.
<milestone unit="section" n="13"/>conparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novom. quae illi audire aut legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici.
<milestone unit="section" n="14"/>nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur.
<milestone unit="section" n="15"/>quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum.
<milestone unit="section" n="16"/>ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis nisi <pb n="p.120"/> sese liberos quam optumos voluisse?
<milestone unit="section" n="17"/>quod si iure me despiciunt, faciant item maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit.
<milestone unit="section" n="18"/>invident honori meo: ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi.
<milestone unit="section" n="19"/>verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vostros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint.
<milestone unit="section" n="20"/>ne illi falsi sunt, qui divorsissumas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis.
<milestone unit="section" n="21"/>atque etiam, quod apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos extollunt: eorum fortia facta memorando clariores sese putant.
<milestone unit="section" n="22"/>quod contra est. nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior.
<milestone unit="section" n="23"/>et profecto ita se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur.
<milestone unit="section" n="24"/>huiusce rei ego inopiam fateor, Quirites, verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet.
<milestone unit="section" n="25"/>nunc videte, quam iniqui sint. quod ex aliena virtute sibi adrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines hon habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse.</p><p><milestone unit="section" n="26"/>Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere velint, abunde illis facundam et conpositam orationem fore. sed in maxumo vostro beneficio quom omnibus locis meque vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret. nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest: <pb n="p.121"/><milestone unit="section" n="27"/>quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant.
<milestone unit="section" n="28"/>sed quoniam vostra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maxumum negotium inposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum paenitendum sit.
<milestone unit="section" n="29"/>non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices advorso corpore.
<milestone unit="section" n="30"/>hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis plurumis laboribus et periculis quaesivi.
<milestone unit="section" n="31"/>non sunt conposita verba mea: parvi id facio.
<milestone unit="section" n="32"/>ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant, neque litteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant.
<milestone unit="section" n="33"/>at illa multo optuma rei publicae doctus sum: hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare.
<milestone unit="section" n="34"/>his ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte colam, me opulenter, neque gloriam meam, laborem illorum faciam.
<milestone unit="section" n="35"/>hoc est utile, hoc civile imperium. namque quom tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est dominum, non imperatorem esse.
<milestone unit="section" n="36"/>haec atque alia talia maiores vostri faciundo seque remque publicam celebravere.
<milestone unit="section" n="37"/>quis nobilitas freta, ipse dissimilis moribus, nos illorum aemulos contemnit et omnis honores non ex merito sed quasi <pb n="p.122"/> debitos a vobis repetit.
<milestone unit="section" n="38"/>ceterum homines superbissumi procul errant. maiores eorum omnia quae licebat illis reliquere: divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere, neque poterant: ea sola neque datur dono neque accipitur.
<milestone unit="section" n="39"/>sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquom quam vilicum habeo.
<milestone unit="section" n="40"/>quae mihi lubet confiteri, Quirites. nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse.
<milestone unit="section" n="41"/>quin ergo, quod iuvat, quod carum aestumant, id semper faciant: ament, potent; ubi adulescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissumae parti corporis; sudorem, pulverem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis iucundiora sunt.
<milestone unit="section" n="42"/>verum non ita est. nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissumi viri, bonorum praemia ereptum eunt.
<milestone unit="section" n="43"/>ita iniustissume luxuria et ignavia, pessumae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.</p><p><milestone unit="section" n="44"/>Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar.
<milestone unit="section" n="45"/>primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites. nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis: avaritiam, inperitiam atque superbiam; deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuos quam felix,
<milestone unit="section" n="46"/>nam magna pars eius avaritia aut temeritate ducum adtrita est.
<milestone unit="section" n="47"/>quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex <pb n="p.123"/> calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. egomet in agmine aut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus iuxta geram.
<milestone unit="section" n="48"/>et profecto dis iuvantibus omnia matura sunt: victoria, praeda, laus. quae si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei publicae subvenire decebat.
<milestone unit="section" n="49"/>etenim nemo ignavia inmortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optavit, magis uti boni honestique vitam exigerent.
<milestone unit="section" n="50"/>plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto.'</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="86"><p><milestone unit="section" n="1"/>Huiusce modi oratione habita Marius, postquam plebis animos adrectos videt, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus navis onerat, cum his A. Manlium legatum proficisci iubet.
<milestone unit="section" n="2"/>ipse interea milites scribere, non more maiorum neque ex classibus, sed uti quoiusque lubido erat, capite censos plerosque.
<milestone unit="section" n="3"/>id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissumus quisque opportunissumus, quoi neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>Igitur Marius cum aliquanto maiore numero, quam decretum erat, in Africam profectus paucis diebus Uticam advehitur.
<milestone unit="section" n="5"/>exercitus ei traditur a P. Rutilio legato; nam Metellus conspectum Mari fugerat, ne videret ea, quae audita animus tolerare nequiverat.
<milestone unit="chapter" n="87"/><milestone unit="section" n="1"/>sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat; dein castella et oppida natura et viris parum munita aggreditur, proelia multa, ceterum levia, alia aliis <pb n="p.124"/> locis facere.
<milestone unit="section" n="2"/>interim novi milites sine metu pugnae adesse, videre fugientis capi aut occidi, fortissumum quemque tutissumum, armis libertatem patriam parentisque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri.
<milestone unit="section" n="3"/>sic brevi spatio novi veteresque coaluere, et virtus omnium aequalis facta.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>At reges, ubi de adventu Mari cognoverunt, divorsi in locos difficilis abeunt. ita Iugurthae placuerat, speranti mox effusos hostis invadi posse, Romanos sicuti plerosque remoto metu laxius licentiusque futuros.</p></div></div></body></text></TEI>