<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="84"><p><milestone unit="section" n="1"/>At Marius, ut supra diximus, cupientissuma plebe consul factus, postquam ei provinciam Numidiam populus iussit, antea iam infestus nobilitati, tum vero multus atque ferox instare; singulos modo, modo univorsos laedere; dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse, alia praeterea magnifica pro se et illis dolentia.
<milestone unit="section" n="2"/>interim quae bello opus erant, prima habere: postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus arcessere, praeterea ex Latio sociisque fortissumum quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos, accire et ambiundo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci.
<milestone unit="section" n="3"/>neque illi senatus, quamquam advorsus erat, de ullo negotio abnuere audebat. ceterum supplementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi militia volenti putabatur et Marius aut belli usum aut studia volgi amissurus. sed ea res frustra sperata: tanta lubido cum Mario eundi plerosque invaserat.
<milestone unit="section" n="4"/>sese <pb n="p.118"/> quisque praeda locupletem fore, victorem domum rediturum, alia huiusce modi animis trahebant, et eos non paulum oratione sua Marius adrexerat.
<milestone unit="section" n="5"/>nam postquam omnibus, quae postulaverat, decretis milites scribere volt, hortandi causa simul et nobilitatem, uti consueverat, exagitandi contionem populi advocavit. deinde hoc modo disseruit:</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="85"><p><milestone unit="section" n="1"/>'Scio ego, Quirites, plerosque non isdem artibus imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere: primo industries supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. sed mihi contra ea videtur:
<milestone unit="section" n="2"/>nam quo pluris est univorsa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere.
<milestone unit="section" n="3"/>neque me fallit, quantum cum maxumo vostro beneficio negoti sustineam. bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Quirites, asperius est.
<milestone unit="section" n="4"/>ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt.
<milestone unit="section" n="5"/>et illud intellego, Quirites, omnium ora in me convorsa esse, aequos bonosque favere — quippe mea bene facta rei publicae procedunt —, nobilitatem locum invadundi quaerere.
<milestone unit="section" n="6"/>quo mihi acrius adnitundum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint.
<milestone unit="section" n="7"/>ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam.
<milestone unit="section" n="8"/>quae ante vostra beneficia gratuito faciebam, ea <pb n="p.119"/> uti accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites.
<milestone unit="section" n="9"/>illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere; mihi, qui omnem aetatem in optumis artibus egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vortit.</p><p><milestone unit="section" n="10"/>Bellum me gerere cum Iugurtha iussistis, quam rem nobilitas aegerrume tulit. quaeso, reputate cum animis vostris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi: scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui.
<milestone unit="section" n="11"/>ita plerumque evenit, ut, quem vos imperare iussistis, is sibi imperatorem alium quaerat.
<milestone unit="section" n="12"/>atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint: praeposteri homines, nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu prius est.
<milestone unit="section" n="13"/>conparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novom. quae illi audire aut legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici.
<milestone unit="section" n="14"/>nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur.
<milestone unit="section" n="15"/>quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum.
<milestone unit="section" n="16"/>ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis nisi <pb n="p.120"/> sese liberos quam optumos voluisse?
<milestone unit="section" n="17"/>quod si iure me despiciunt, faciant item maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit.
<milestone unit="section" n="18"/>invident honori meo: ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi.
<milestone unit="section" n="19"/>verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vostros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint.
<milestone unit="section" n="20"/>ne illi falsi sunt, qui divorsissumas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis.
<milestone unit="section" n="21"/>atque etiam, quod apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos extollunt: eorum fortia facta memorando clariores sese putant.
<milestone unit="section" n="22"/>quod contra est. nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior.
<milestone unit="section" n="23"/>et profecto ita se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur.
<milestone unit="section" n="24"/>huiusce rei ego inopiam fateor, Quirites, verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet.
<milestone unit="section" n="25"/>nunc videte, quam iniqui sint. quod ex aliena virtute sibi adrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines hon habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse.</p><p><milestone unit="section" n="26"/>Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere velint, abunde illis facundam et conpositam orationem fore. sed in maxumo vostro beneficio quom omnibus locis meque vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret. nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest: <pb n="p.121"/><milestone unit="section" n="27"/>quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant.
<milestone unit="section" n="28"/>sed quoniam vostra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maxumum negotium inposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum paenitendum sit.
<milestone unit="section" n="29"/>non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices advorso corpore.
<milestone unit="section" n="30"/>hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis plurumis laboribus et periculis quaesivi.
<milestone unit="section" n="31"/>non sunt conposita verba mea: parvi id facio.
<milestone unit="section" n="32"/>ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant, neque litteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant.
<milestone unit="section" n="33"/>at illa multo optuma rei publicae doctus sum: hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare.
<milestone unit="section" n="34"/>his ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte colam, me opulenter, neque gloriam meam, laborem illorum faciam.
<milestone unit="section" n="35"/>hoc est utile, hoc civile imperium. namque quom tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est dominum, non imperatorem esse.
<milestone unit="section" n="36"/>haec atque alia talia maiores vostri faciundo seque remque publicam celebravere.
<milestone unit="section" n="37"/>quis nobilitas freta, ipse dissimilis moribus, nos illorum aemulos contemnit et omnis honores non ex merito sed quasi <pb n="p.122"/> debitos a vobis repetit.
<milestone unit="section" n="38"/>ceterum homines superbissumi procul errant. maiores eorum omnia quae licebat illis reliquere: divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere, neque poterant: ea sola neque datur dono neque accipitur.
<milestone unit="section" n="39"/>sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquom quam vilicum habeo.
<milestone unit="section" n="40"/>quae mihi lubet confiteri, Quirites. nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse.
<milestone unit="section" n="41"/>quin ergo, quod iuvat, quod carum aestumant, id semper faciant: ament, potent; ubi adulescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissumae parti corporis; sudorem, pulverem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis iucundiora sunt.
<milestone unit="section" n="42"/>verum non ita est. nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissumi viri, bonorum praemia ereptum eunt.
<milestone unit="section" n="43"/>ita iniustissume luxuria et ignavia, pessumae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.</p><p><milestone unit="section" n="44"/>Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar.
<milestone unit="section" n="45"/>primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites. nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis: avaritiam, inperitiam atque superbiam; deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuos quam felix,
<milestone unit="section" n="46"/>nam magna pars eius avaritia aut temeritate ducum adtrita est.
<milestone unit="section" n="47"/>quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex <pb n="p.123"/> calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. egomet in agmine aut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus iuxta geram.
<milestone unit="section" n="48"/>et profecto dis iuvantibus omnia matura sunt: victoria, praeda, laus. quae si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei publicae subvenire decebat.
<milestone unit="section" n="49"/>etenim nemo ignavia inmortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optavit, magis uti boni honestique vitam exigerent.
<milestone unit="section" n="50"/>plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto.'</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="86"><p><milestone unit="section" n="1"/>Huiusce modi oratione habita Marius, postquam plebis animos adrectos videt, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus navis onerat, cum his A. Manlium legatum proficisci iubet.
<milestone unit="section" n="2"/>ipse interea milites scribere, non more maiorum neque ex classibus, sed uti quoiusque lubido erat, capite censos plerosque.
<milestone unit="section" n="3"/>id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissumus quisque opportunissumus, quoi neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>Igitur Marius cum aliquanto maiore numero, quam decretum erat, in Africam profectus paucis diebus Uticam advehitur.
<milestone unit="section" n="5"/>exercitus ei traditur a P. Rutilio legato; nam Metellus conspectum Mari fugerat, ne videret ea, quae audita animus tolerare nequiverat.
<milestone unit="chapter" n="87"/><milestone unit="section" n="1"/>sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat; dein castella et oppida natura et viris parum munita aggreditur, proelia multa, ceterum levia, alia aliis <pb n="p.124"/> locis facere.
<milestone unit="section" n="2"/>interim novi milites sine metu pugnae adesse, videre fugientis capi aut occidi, fortissumum quemque tutissumum, armis libertatem patriam parentisque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri.
<milestone unit="section" n="3"/>sic brevi spatio novi veteresque coaluere, et virtus omnium aequalis facta.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>At reges, ubi de adventu Mari cognoverunt, divorsi in locos difficilis abeunt. ita Iugurthae placuerat, speranti mox effusos hostis invadi posse, Romanos sicuti plerosque remoto metu laxius licentiusque futuros.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="88"><p><milestone unit="section" n="1"/>Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissumis animis accipitur, plebi patribusque, postquam invidia decesserat, iuxta carus.</p><p><milestone unit="section" n="2"/>Sed Marius inpigre prudenterque suorum et hostium res pariter attendere: cognoscere, quid boni utrisque aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et insidias eorum antevenire, nihil apud se remissum neque aqud illos tutum pati.
<milestone unit="section" n="3"/>itaque et Gaetulos et Iugurtham ex sociis nostris praedas agentis saepe aggressus in itinere fuderat ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis exuerat.
<milestone unit="section" n="4"/>quae postquam gloriosa modo neque belli patrandi cognovit, statuit urbis, quae viris aut loco pro hostibus et advorsum se opportunissumae erant, singulas circumvenire: ita Iugurtham aut praesidiis nudatum <add>iri</add>, si ea pateretur, aut proelio certaturum.
<milestone unit="section" n="5"/>nam Bocchus nuntios ad eum saepe miserat: velle populi Romani amicitiam; ne quid ab se hostile timeret.
<milestone unit="section" n="6"/>id simulaveritne, quo inprovisus gravior accideret, an mobilitate ingeni pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum est.
<milestone unit="chapter" n="89"/><milestone unit="section" n="1"/>sed consul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire, partim vi, alia metu aut praemia ostentando avortere ab hostibus.
<milestone unit="section" n="2"/>ac primo mediocria gerebat, existumans <pb n="p.125"/> Iugurtham ob suos tutandos in manus venturum.
<milestone unit="section" n="3"/>sed ubi illum procul abesse et aliis negotiis intentum accepit, maiora et magis aspera aggredi tempus visum est.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>Erat inter ingentis solitudines oppidum magnum atque valens nomine Capsa, quoius conditor Hercules Libys memorabatur. eius cives apud Iugurtham immunes, levi imperio et ob ea fidelissumi habebantur, muniti advorsum hostis non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate.
<milestone unit="section" n="5"/>nam praeter oppido propinqua alia omnia vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quarum vis sicuti omnium ferarum inopia cibi acrior. ad hoc natura serpentium ipsa perniciosa siti magis quam alia re accenditur.
<milestone unit="section" n="6"/>eius potiundi Marium maxuma cupido invaserat, quom propter usum belli tum quia res aspera videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo atque ea intra oppidum iugi aqua, cetera pluvia utebantur.
<milestone unit="section" n="7"/>id ibique et in omni Africa, quae procul a mari incultius agebat, eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescebantur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant:
<milestone unit="section" n="8"/>cibus illis advorsum famem atque sitim, non lubidini neque luxuriae erat.
<milestone unit="chapter" n="90"/><milestone unit="section" n="1"/>igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus — nam contra tantas difficultates consilio satis providere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis quam arvo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca <pb n="p.126"/> munita contulerant, ager autem aridus et frugum vacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat —, tamen pro rei copia satis providenter exornat.
<milestone unit="section" n="2"/>pecus omne, quod superioribus diebus praedae fuerat, equitibus auxiliariis agundum adtribuit, A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum locaverat, ire iubet dicitque se praedabundum post paucos dies eodem venturum.
<milestone unit="section" n="3"/>sic incepto suo occultato pergit ad flumen Tanain.
<milestone unit="chapter" n="91"/>
<milestone unit="section" n="1"/>ceterum in itinere cottidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter distribuerat et, ex coriis utres uti fierent, curabat; simul inopiam frumenti lenire et ignaris omnibus parare quae mox usui forent. denique sexto die, quom ad flumen ventum est, maxuma vis utrium effecta.
<milestone unit="section" n="2"/>ibi castris levi munimento positis milites cibum capere atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse iubet, omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque et iumenta onerare.
<milestone unit="section" n="3"/>dein postquam tempus visum, castris egreditur, noctemque totam itinere facto consedit; idem proxuma facit; dein tertia multo ante lucis adventum pervenit in locum tumulosum ab Capsa non amplius duum milium intervallo, ibique quam occultissume potest cum omnibus copiis opperitur.
<milestone unit="section" n="4"/>sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente omnem equitatum et cum iis velocissumos pedites cursu tendere ad Capsam et portas obsidere iubet; deinde ipse intentus propere sequi neque milites praedari sinere.
<milestone unit="section" n="5"/>quae postquam oppidani cognovere, res trepidae, metus ingens, malum inprovisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate coegere, uti deditionem facerent.
<milestone unit="section" n="6"/>ceterum oppidum incensum, Numidae puberes interfecti, alii omnes venundati, praeda militibus divisa.
<milestone unit="section" n="7"/>id facinus contra ius belli non avaritia neque scelere <pb n="p.127"/> consulis admissum, sed quia locus Iugurthae opportunus, nobis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque beneficio neque metu coercitum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="92"><p><milestone unit="section" n="1"/>Postquam tantam rem peregit Marius sine ullo suorum incommodo, magnus et clarus antea, maior atque clarior haberi coepit.
<milestone unit="section" n="2"/>omnia non bene consulta in virtutem trahebantur: milites, modesto imperio habiti simul et locupletes, ad caelum ferre; Numidae magis quam mortalem timere; postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi.
<milestone unit="section" n="3"/>sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit, pauca repugnantibus Numidis capit, plura <add>deserta</add> propter Capsensium miserias igni corrumpit: luctu atque caede omnia conplentur.
<milestone unit="section" n="4"/>denique multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento aliam rem aggreditur, non eadem asperitate qua Capsensium, ceterum haud secus difficilem.</p><p><milestone unit="section" n="5"/>Namque haud longe a flumine Muluccha, quod Iugurthae Bocchique regnum diiungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in inmensum editus, uno perangusto aditu relicto; nam omnis natura velut opere atque consulto praeceps.
<milestone unit="section" n="6"/>quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit. sed ea res forte quam consilio melius gesta.
<milestone unit="section" n="7"/>nam castello virorum atque armorum satis magna vis et frumenti et fons aquae; aggeribus turribusque et aliis machinationibus locus inportunus; iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum.
<milestone unit="section" n="8"/>ea vineae cum ingenti periculo frustra agebantur; nam quom eae <pb n="p.128"/> paulo processerant, igni aut lapidibus corrumpebantur.
<milestone unit="section" n="9"/>milites neque pro opere consistere propter iniquitatem loci neque inter vineas sine periculo administrare: optumus quisque cadere aut sauciari, ceteris metus augeri.
<milestone unit="chapter" n="93"/>
<milestone unit="section" n="1"/>at Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat.
<milestone unit="section" n="2"/>quae quom multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod avorsum proeliantibus erat, animum advortit inter saxa repentis cocleas, quarum quom unam atque alteram, dein plures peteret, studio legundi paulatim prope ad summum montis egressus est.
<milestone unit="section" n="3"/>ubi postquam solitudinem intellexit, more ingeni humani cupido difficilia faciundi animum adorta.
<milestone unit="section" n="4"/>et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde inflexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert. quoius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant.
<milestone unit="section" n="5"/>exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, uti ascenderat, sed temptans omnia et circumspiciens.
<milestone unit="section" n="6"/>itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.
<milestone unit="section" n="7"/>Marius cum Ligure promissa eius cognitum ex praesentibus misit. quorum uti quoiusque ingenium erat, ita rem difficilem aut facilem nuntiavere; consulis animus tamen paulum adrectus.
<milestone unit="section" n="8"/>itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam velocissumos delegit et cum <pb n="p.129"/> iis, praesidio qui forent, quattuor centuriones, omnisque Liguri parere iubet et ei negotio proxumum diem constituit.
<milestone unit="chapter" n="94"/>
<milestone unit="section" n="1"/>sed ubi ex praecepto tempus visum, paratis conpositisque omnibus ad locum pergit. ceterum illi, qui escensuri erant, praedocti ab duce arma ornatumque mutaverant: capite atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa facilius foret; super terga gladii et scuta, verum ea Numidica ex coriis, ponderis gratia simul et offensa quo levius streperent.
<milestone unit="section" n="2"/>igitur praegrediens Ligus saxa et si quae vetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus adlevati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris levare manu; ubi paulo asperior ascensus erat, singulos prae se inermos mittere, deinde ipse cum illorum armis sequi; quae dubia nisui videbantur, potissumus temptare ac saepius eadem ascendens descendensque, dein statim digrediens ceteris audaciam addere.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur diu multumque fatigati tandem in castellum perveniunt, desertum ab ea part, quod omnes sicut aliis diebus advorsum hostis aderant. Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas egressus testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere.
<milestone unit="section" n="4"/>at Numidae, saepe antea vineis Romanorum subvorsis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
<milestone unit="section" n="5"/>interim omnibus, Romanis hostibusque, proelio intentis, magna utrimque vi pro gloria <pb n="p.130"/> atque imperio his illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere; ac primo mulieres et pueri, qui visum processerant, fugere, deinde uti quisque muro proxumus erat, postremo cuncti, armati inermesque.
<milestone unit="section" n="6"/>quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tantummodo sauciare, dein super occisorum corpora vadere, avidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam omnium praeda morari.
<milestone unit="section" n="7"/>sic forte correcta Mari temeritas gloriam ex culpa invenit.</p></div></div></body></text></TEI>