<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="73"><p><milestone unit="section" n="1"/> Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque.
<milestone unit="section" n="2"/>Marium fatigantem de profectione, simul et invitum et offensum sibi parum idoneum ratus, domum dimittit.
<milestone unit="section" n="3"/>et Romae plebes litteris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis volenti animo de ambobus acceperant.
<milestone unit="section" n="4"/>imperatori nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse; at illi alteri generis humilitas favorem addiderat. ceterum in utroque magis studia partium quam bona aut mala sua moderata.
<milestone unit="section" n="5"/>praeterea seditiosi magistratus volgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare.
<milestone unit="section" n="6"/>denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem ducerent.
<milestone unit="section" n="7"/>ita perculsa nobilitate post multas tempestates novo homini consulatus mandatur. et postea populus a tribune plebis T. Manlio Mancino rogatus, quem vellet cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. sed paulo ... decreverat: ea res frustra fuit.</p><pb n="p.111"/><p><milestone unit="chapter" n="74"/><milestone unit="section" n="1"/>Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, quom neque bellum geri sine administris posset et novorum fidem in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat. neque illi res neque consilium aut quisquam hominum satis placebat: itinera praefectosque in dies mutare; modo advorsum hostis, interdum in solitudines pergere; saepe in fuga ac post paulo in armis spem habere; dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet: ita quocumque intenderat, res advorsae erant.
<milestone unit="section" n="2"/>sed inter eas moras repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Iugurtha pro tempore parati instructique, dein proelium incipitur.
<milestone unit="section" n="3"/>qua in parte rex pugnae adfuit, ibi aliquamdiu certatum, ceteri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum <del>et</del> aliquanto numero, hostium paucorum potiti; nam ferme Numidis in omnibus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="75"><p><milestone unit="section" n="1"/>Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
<milestone unit="section" n="2"/>quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proxumum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates supervadere ac naturam etiam vincere aggreditur.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur omnia iumenta sarcinis levari iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo et alia aquae idonea portari.
<milestone unit="section" n="4"/>praeterea conquirit ex agris <pb n="p.112"/> quam plurumum potest domiti pecoris eoque inponit vasa quoiusque modi, sed pleraque lignea collecta ex tuguriis Numidarum; ad hoc finitumis imperat,
<milestone unit="section" n="5"/>qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurumum quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fueri<add>n</add>t, praedicit; ipse ex flumine,
<milestone unit="section" n="6"/>quam proxumam oppido aquam esse supra diximus, iumenta onerat: eo modo instructus ad Thalam proficiscitur.
<milestone unit="section" n="7"/>deinde ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret.
<milestone unit="section" n="8"/>praeterea commeatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, officia intenderant.
<milestone unit="section" n="9"/>ceterum milites religione pluvia magis usi, eaque res multum animis eorum addidit, nam rati sese dis inmortalibus curae esse. deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Thalam perveniunt. oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare; idem nostri facere.
<milestone unit="chapter" n="76"/>
<milestone unit="section" n="1"/>sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit. neque postea in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus, simulabat sese negoti gratia properare, ceterum proditionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi.
<milestone unit="section" n="2"/>at Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit.
<milestone unit="section" n="3"/>dein duobus locis ex copia maxume idoneis vineas agere, <del>superque eas</del> aggerem iacere et <pb n="p.113"/> super aggerem inpositis turribus opus et administros tutari; contra haec oppidani festinare,
<milestone unit="section" n="4"/>parare; prorsus ab utrisque nihil reliquom fieri.
<milestone unit="section" n="5"/>denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti; praeda omnis ab perfugis corrupta.
<milestone unit="section" n="6"/>ii postquam murum arietibus feriri resque suas adflictas vident, aurum atque argentum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam conportant. ibi vino et epulis onerati illaque et domum et semet igni corrumpunt, et, quas victi ab hostibus poenas metuerant, eas ipsi volentes pependere.</p></div></div></body></text></TEI>