<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="68"><p><milestone unit="section" n="1"/>Metellus postquam de rebus Vagae actis comperit, paulisper maestus ex conspectu abit. deinde ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire iniurias festinat.
<milestone unit="section" n="2"/>legionem, cum qua hiemabat, et quam plurumos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expedites educit et postera die circiter hora tertia pervenit in quandam planitiem locis paulo superioribus circumventam.
<milestone unit="section" n="3"/>ibi milites fessos itineris magnitudine et <pb n="p.108"/> iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse, decere illos reliquom laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent; praeterea praedam benigne ostentat.
<milestone unit="section" n="4"/>sic animis eorum adrectis equites in primo late, pedites quam artissume ire et signa occultare iubet.
<milestone unit="chapter" n="69"/>
<milestone unit="section" n="1"/>Vagenses ubi animum advortere ad se vorsum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati portas clausere; deinde ubi neque agros vastari et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt.
<milestone unit="section" n="2"/>equites peditesque repente signo dato alii volgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere: ira atque praedae spes amplius quam lassitudo posse.
<milestone unit="section" n="3"/>ita Vagenses biduom modo ex perfidia laetati; civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit.
<milestone unit="section" n="4"/>Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit; nam is civis ex Latio erat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="70"><p><milestone unit="section" n="1"/>Per idem tempus Bomilcar, quoius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspicions novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum.
<milestone unit="section" n="2"/>denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam. hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto <pb n="p.109"/> superaverant; ex quo illi gloria opesque inventae.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur; cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit.
<milestone unit="section" n="4"/>Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur.
<milestone unit="section" n="5"/>is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere consilio novom quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iuravisset, monere, ne praemia Metelli in pestem convorteret: Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari; proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.
<milestone unit="chapter" n="71"/>
<milestone unit="section" n="1"/>sed quom eae litterae adlatae, forte Nabdalsa exercito corpore fessus in lecto quiescebat, ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura,
<milestone unit="section" n="2"/>deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit.
<milestone unit="section" n="3"/>erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissumi particeps.
<milestone unit="section" n="4"/>qui postquam adlatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in pulvino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
<milestone unit="section" n="5"/>Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem, uti acta erat, <del>ex perfugis</del> cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia adcedit: dicit. quae ipse paravisset facere, perfidia clientis sui praeventa; lacrumans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta, ne super tali scelere suspectum sese haberet.
<milestone unit="chapter" n="72"/>
<milestone unit="section" n="1"/>ad ea rex, aliter atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios <pb n="p.110"/> insidiarum cognoverat, interfectis iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oreretur.
<milestone unit="section" n="2"/>neque post id locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco neque mortali quoiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pavescere, alio <add>atque alio</add> loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere: ita formidine quasi vecordia exagitari.</p></div></div></body></text></TEI>