<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="61"><p><milestone unit="section" n="1"/>Metellus postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia inponit.
<milestone unit="section" n="2"/>ceterum exercitum in provinciam, quae proxuma est Numidiae, hiemandi gratia conlocat.
<milestone unit="section" n="3"/>neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
<milestone unit="section" n="4"/>igitur Bomilcarem, qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde vadibus datis clam de Massivae nece iudicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia fallundi <pb n="p.103"/> erat, multis pollicitationibus aggreditur. ac primo efficit, uti ad se conloquundi gratia occultus veniat; deinde fide data, si Iugurtham vivom aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus inpunitatem et sua omnia concederet,
<milestone unit="section" n="5"/>facile Numidae persuadet, quom ingenio infido tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
<milestone unit="chapter" n="62"/>
<milestone unit="section" n="1"/>is, ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas adcedit, monet atque lacrumans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optume meritae provideat: omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos occisos, regni opes conminutas esse; satis saepe iam et virtutem militum et fortunam temptatam; caveat, ne illo cunctante Numidae sibi consulant.
<milestone unit="section" n="2"/>his atque talibus aliis ad deditionem regis animum inpellit.
<milestone unit="section" n="3"/>mittuntur ad imperatorem legati, qui Iugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suom in illius fidem tradere.
<milestone unit="section" n="4"/>Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi iubet; eorum et aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet.
<milestone unit="section" n="5"/>ita more maiorum ex consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquantum.
<milestone unit="section" n="6"/>quae postquam sine mora facta sunt, iubet omnis perfugas vinctos adduci.
<milestone unit="section" n="7"/>eorum magna pars, uti iussum erat, adducti; pauci, quom primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant.
<milestone unit="section" n="8"/>igitur Iugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, quom ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere animum suom et ex mala conscientia digna timere.
<milestone unit="section" n="9"/>denique multis diebus per dubitationem consumptis, quom modo taedio rerum advorsarum omnia bello <pb n="p.104"/> potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequiquam perditis de integro bellum sumit.
<milestone unit="section" n="10"/>et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat.</p></div></div></body></text></TEI>