Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. ubi quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrume niti, neque alius in alio magis quam in sese spem habere; pariterque oppidani agere: oppugnare aut parare omnibus locis, avidius alteri alteros sauciare quam semet tegere, clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque volare. sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant. eos, uti quaeque Iugurthae res erant, laetos modo, modo pavidos animadvorteres; ac, sicuti audiri a suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari, aut manu significare aut niti corporibus, et ea huc et illuc quasi vitabundi aut iacientes tela agitare. quod ubi Mario cognitum est — nam is in ea parte curabat —, consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu regis proelium visere. ita illis studio suorum adstrictis repente magna vi aggreditur. et iam scalis egressi milites prope summa ceperant, quom oppidani concurrunt; lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt. nostri primo resistere; deinde ubi unae atque alterae scalae conminutae, qui supersteterant adflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars volneribus confecti abeunt. denique utrimque proelium nox diremit. Metellus postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia inponit. ceterum exercitum in provinciam, quae proxuma est Numidiae, hiemandi gratia conlocat. neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat. igitur Bomilcarem, qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde vadibus datis clam de Massivae nece iudicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia fallundi erat, multis pollicitationibus aggreditur. ac primo efficit, uti ad se conloquundi gratia occultus veniat; deinde fide data, si Iugurtham vivom aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus inpunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, quom ingenio infido tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur. is, ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas adcedit, monet atque lacrumans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optume meritae provideat: omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos occisos, regni opes conminutas esse; satis saepe iam et virtutem militum et fortunam temptatam; caveat, ne illo cunctante Numidae sibi consulant. his atque talibus aliis ad deditionem regis animum inpellit. mittuntur ad imperatorem legati, qui Iugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suom in illius fidem tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi iubet; eorum et aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet. ita more maiorum ex consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquantum. quae postquam sine mora facta sunt, iubet omnis perfugas vinctos adduci. eorum magna pars, uti iussum erat, adducti; pauci, quom primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. igitur Iugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, quom ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere animum suom et ex mala conscientia digna timere. denique multis diebus per dubitationem consumptis, quom modo taedio rerum advorsarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequiquam perditis de integro bellum sumit. et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat.