<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><milestone unit="section" n="1"/>Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxu <pb n="p.57"/> neque inertiae corrumpundum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari; cursu cum aequalibus certare et, quom omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire: plurumum facere, <del>et</del> minumum ipse de se loqui.
<milestone unit="section" n="2"/>quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo volvebat.
<milestone unit="section" n="3"/>terrebat eum natura mortalium avida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.
<milestone unit="chapter" n="7"/>
<milestone unit="section" n="1"/>his difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et adpetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare.</p><p><milestone unit="section" n="2"/>Igitur bello Numantino Micipsa, quom populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat.
<milestone unit="section" n="3"/>sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. nam Iugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam
<milestone unit="section" n="4"/>P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem <pb n="p.58"/> hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset.
<milestone unit="section" n="5"/>ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuos erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet.
<milestone unit="section" n="6"/>igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe quoius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat.
<milestone unit="section" n="7"/>huc adcedebat munificentia animi et ingeni sollertia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><milestone unit="section" n="1"/>Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romae omnia venalia esse.
<milestone unit="section" n="2"/>sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret: periculose a paucis emi quod multorum esset. si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum; sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum.
<milestone unit="chapter" n="9"/><milestone unit="section" n="1"/>sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. earum sententia haec erat:</p><p><milestone unit="section" n="2"/>'Iugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. nobis ob <pb n="p.59"/> merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. en habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.'</p><p><milestone unit="section" n="3"/>Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, quom virtute tum gratia viri permotus flexit animum suom et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus quom sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse:</p></div></div></body></text></TEI>