<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="59"><p><milestone unit="section" n="1"/>Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxuma loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. interim Iugurtha ex occulto repente nostros invadit:
<milestone unit="section" n="2"/>qui in proxumo locati fuerant, paulisper territi perturbantur, reliqui cito subveniunt.
<milestone unit="section" n="3"/>neque diutius Numidae resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent. quibus illi freti non, uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed advorsis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem: ita expeditis peditibus suis hostis paene victos dare.</p></div></div></body></text></TEI>