<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="58"><p><milestone unit="section" n="1"/>Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex inproviso castra hostium cum magna manu invadit; remissis qui in praesidio erant et omnia magis quam proelium expectantibus portam inrumpit.
<milestone unit="section" n="2"/>at nostri repentino metu perculsi sibi quisque pro moribus consulunt; alii fugere, alii arma capere; magna pars volnerati aut occisi.
<milestone unit="section" n="3"/>ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta memores nominis Romani grege facto locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde maxuma vi depelli quiverunt, sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari; sin Numidae propius adcessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxuma vi caedere, fundere atque fugare.
<milestone unit="section" n="4"/>interim Metellus quom acerrume rem gereret, clamorem hostilem a tergo <pb n="p.101"/> accepit, dein convorso equo animadvortit fugam ad se vorsum fieri, quae res indicabat popularis esse.
<milestone unit="section" n="5"/>igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrumans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neve hostis inultos abire sinat.
<milestone unit="section" n="6"/>ille brevi mandata efficit. at Iugurtha munimento castrorum impeditus, quom alii super vallum praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita sese recepit.
<milestone unit="section" n="7"/>Metellus infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revortitur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="59"><p><milestone unit="section" n="1"/>Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxuma loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. interim Iugurtha ex occulto repente nostros invadit:
<milestone unit="section" n="2"/>qui in proxumo locati fuerant, paulisper territi perturbantur, reliqui cito subveniunt.
<milestone unit="section" n="3"/>neque diutius Numidae resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent. quibus illi freti non, uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed advorsis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem: ita expeditis peditibus suis hostis paene victos dare.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="60"><p><milestone unit="section" n="1"/>Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. ubi quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrume niti, neque alius in alio magis quam in sese spem habere; pariterque oppidani agere: oppugnare aut parare omnibus locis, avidius alteri alteros sauciare quam semet tegere,
<milestone unit="section" n="2"/>clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque volare.
<milestone unit="section" n="3"/>sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes <pb n="p.102"/> paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant.
<milestone unit="section" n="4"/>eos, uti quaeque Iugurthae res erant, laetos modo, modo pavidos animadvorteres; ac, sicuti audiri a suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari, aut manu significare aut niti corporibus, et ea huc et illuc quasi vitabundi aut iacientes tela agitare.
<milestone unit="section" n="5"/>quod ubi Mario cognitum est — nam is in ea parte curabat —, consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati Numidas sine tumultu regis proelium visere.
<milestone unit="section" n="6"/>ita illis studio suorum adstrictis repente magna vi aggreditur. et iam scalis egressi milites prope summa ceperant, quom oppidani concurrunt; lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt.
<milestone unit="section" n="7"/>nostri primo resistere; deinde ubi unae atque alterae scalae conminutae, qui supersteterant adflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars volneribus confecti abeunt.
<milestone unit="section" n="8"/>denique utrimque proelium nox diremit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="61"><p><milestone unit="section" n="1"/>Metellus postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia inponit.
<milestone unit="section" n="2"/>ceterum exercitum in provinciam, quae proxuma est Numidiae, hiemandi gratia conlocat.
<milestone unit="section" n="3"/>neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
<milestone unit="section" n="4"/>igitur Bomilcarem, qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde vadibus datis clam de Massivae nece iudicium fugerat, quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia fallundi <pb n="p.103"/> erat, multis pollicitationibus aggreditur. ac primo efficit, uti ad se conloquundi gratia occultus veniat; deinde fide data, si Iugurtham vivom aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus inpunitatem et sua omnia concederet,
<milestone unit="section" n="5"/>facile Numidae persuadet, quom ingenio infido tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
<milestone unit="chapter" n="62"/>
<milestone unit="section" n="1"/>is, ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas adcedit, monet atque lacrumans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optume meritae provideat: omnibus proeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos occisos, regni opes conminutas esse; satis saepe iam et virtutem militum et fortunam temptatam; caveat, ne illo cunctante Numidae sibi consulant.
<milestone unit="section" n="2"/>his atque talibus aliis ad deditionem regis animum inpellit.
<milestone unit="section" n="3"/>mittuntur ad imperatorem legati, qui Iugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suom in illius fidem tradere.
<milestone unit="section" n="4"/>Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi iubet; eorum et aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet.
<milestone unit="section" n="5"/>ita more maiorum ex consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquantum.
<milestone unit="section" n="6"/>quae postquam sine mora facta sunt, iubet omnis perfugas vinctos adduci.
<milestone unit="section" n="7"/>eorum magna pars, uti iussum erat, adducti; pauci, quom primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant.
<milestone unit="section" n="8"/>igitur Iugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, quom ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere animum suom et ex mala conscientia digna timere.
<milestone unit="section" n="9"/>denique multis diebus per dubitationem consumptis, quom modo taedio rerum advorsarum omnia bello <pb n="p.104"/> potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequiquam perditis de integro bellum sumit.
<milestone unit="section" n="10"/>et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="63"><p><milestone unit="section" n="1"/>Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde quae animo agitabat, fretus dis ageret, fortunam quam saepissume experiretur; cuncta prospere eventura.
<milestone unit="section" n="2"/>at illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant: industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus.</p><p><milestone unit="section" n="3"/>Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit.
<milestone unit="section" n="4"/>ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus, factis notus per omnis tribus declaratur.
<milestone unit="section" n="5"/>deinde ab eo magistratu alium, post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur.
<milestone unit="section" n="6"/>tamen is ad id locorum talis vir — nam postea ambitione praeceps datus est — consulatum adpetere non audebat. etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat.
<milestone unit="section" n="7"/>novos nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et <add>is</add> quasi pollutus haberetur.</p><pb n="p.105"/><p><milestone unit="chapter" n="64"/><milestone unit="section" n="1"/>Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat. quoi quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum.
<milestone unit="section" n="2"/>itaque primum conmotus insolita re mirari eius consilium et quasi per amicitiam monere, ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse, debere illi res suas satis placere; postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi iure negaretur.
<milestone unit="section" n="3"/>postquam haec atque alia talia dixit neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese quae peteret.
<milestone unit="section" n="4"/>ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire: satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti. quae res Marium quom pro honore, quem adfectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat.
<milestone unit="section" n="5"/>ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari; neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret; milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio quam antea habere; apud negotiatores, quorum magna multitude Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis et regiae superbiae imperio nimis gauderet.
<milestone unit="section" n="6"/>quae omnia illis eo firmiora videbantur, quia diuturnitate belli res familiaris corruperant et animo cupienti nihil satis festinatur.
<milestone unit="chapter" n="65"/><milestone unit="section" n="1"/>erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam <pb n="p.106"/> causam mente paulum inminuta.
<milestone unit="section" n="2"/>quoi Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat: honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellavisset; praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur.
<milestone unit="section" n="3"/>hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat. hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Iugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret.
<milestone unit="section" n="4"/>itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes inpellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant.
<milestone unit="section" n="5"/>sic illi a multis mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur. simul ea tempestate plebs nobilitate fusa per legem Mamiliam novos extollebat. ita Mario cuncta procedere.</p></div></div></body></text></TEI>