<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="47"><p><milestone unit="section" n="1"/>Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus <pb n="p.92"/> pergebat, oppidum Numidarum nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni maxume celebratum, ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi mortales.
<milestone unit="section" n="2"/>huc consul, simul temptandi gratia, si paterentur, et <add>ob</add> opportunitates loci, praesidium inposuit. praeterea imperavit frumentum et alia, quae bello usui forent, conportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu<del>m</del> iuvaturam exercitum et iam paratis rebus munimento fore.
<milestone unit="section" n="3"/>inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere.
<milestone unit="section" n="4"/>quos item uti priores consul illectos ad proditionem domum dimittebat, regi pacem, quam postulabat, neque abnuere neque polliceri et inter eas moras promissa legatorum expectare.</p></div></div></body></text></TEI>