<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="41"><p><milestone unit="section" n="1"/>Ceterum mos partium et factionum ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt.
<milestone unit="section" n="2"/>nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat.
<milestone unit="section" n="3"/>sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea, quae res secundae amant, lascivia atque superbia incessere.
<milestone unit="section" n="4"/>ita quod in advorsis rebus optaverant otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit.
<milestone unit="section" n="5"/>namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in lubidinem vortere, sibi quisque ducere trahere rapere. ita omnia in duas partis abstracta sunt, res publica, quae media fuerat, dilacerata.
<milestone unit="section" n="6"/>ceterum nobilitas factione magis pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat.
<milestone unit="section" n="7"/>paucorum arbitrio belli domique agitabatur; penes eosdem aerarium provinciae magistratus gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia urgebatur; praedas bellicas imperatores cum paucis <pb n="p.88"/> diripiebant: interea parentes aut parvi liberi militum,
<milestone unit="section" n="8"/>uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur.
<milestone unit="section" n="9"/>ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitavit.
<milestone unit="section" n="10"/>nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.
<milestone unit="chapter" n="42"/>
<milestone unit="section" n="1"/>nam postquam Ti. et C. Cracchus, quorum maiores Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere coepere, nobilitas noxia atque eo perculsa modo per socios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum actionibus obviam ierat; et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Gaium, tribunum alterum, alterum triumvirum coloniis deducundis, cum M. Fulvio Flacco ferro necaverat.
<milestone unit="section" n="2"/>et sane Gracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit.
<milestone unit="section" n="3"/>sed bono vinci satius est quam malo more iniuriam vincere.
<milestone unit="section" n="4"/>igitur ea victoria nobilitas ex lubidine sua usa multos mortalis ferro aut fuga extinxit plusque in reliquom sibi timoris quam potentiae addidit. quae res plerumque magnas civitatis pessum dedit, dum alteri alteros vincere quovis modo et victos acerbius ulcisci volunt.
<milestone unit="section" n="5"/>sed de studiis partium et omnis civitatis moribus si singillatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me deseret. quam ob rem ad inceptum redeo.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="43"><p><milestone unit="section" n="1"/>Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam Metellus et Silanus consules designati provincias inter se partiverant. Metelloque Numidia evenerat, acri viro <pb n="p.89"/> et, quamquam advorso populi partium, fama tamen aequabili et inviolata.
<milestone unit="section" n="2"/>is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur diffidens veteri exercitui milites scribere, praesidia undique arcessere, arma tela equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent.
<milestone unit="section" n="4"/>ceterum ad ea patranda senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittundo, postremo omnis civitas summo studio adnitebatur.
<milestone unit="section" n="5"/>itaque ex sententia omnibus rebus paratis conpositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium quom propter artis bonas tum maxume quod advorsum divitias invictum animum gerebat et avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="44"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed ubi in Africam venit, exercitus ei traditur a Sp. Albino proconsule iners inbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus.
<milestone unit="section" n="2"/>ita imperatori novo plus ex malis moribus sollicitudinis quam ex copia militum auxili aut spei bonae adcedebat.
<milestone unit="section" n="3"/>statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum tempus comitiorum mora inminuerat et expectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum attingere, quam maiorum disciplina milites laborare coegisset.
<milestone unit="section" n="4"/>nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi provincia, quantum temporis aestivorum in imperio fuit, <pb n="p.90"/> plerumque milites stativis castris habebat, nisi quom odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat.
<milestone unit="section" n="5"/>sed <add>neque muniebantur</add>, neque more militari vigiliae deducebantur; uti quoique lubebat, ab signis aberat; lixae permixti cum militibus diu noctuque vagabantur, et palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum praedas certantes agere eaque mutare cum mercatoribus vino advecticio et aliis talibus; praeterea frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari; postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, <add>ea</add> in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.
<milestone unit="chapter" n="45"/>
<milestone unit="section" n="1"/>sed in ea difficultate Metellum non minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior: tanta temperantia inter ambitionem saevitiamque moderatum.
<milestone unit="section" n="2"/>namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse: ne quisquam in castris panem aut <del>quem</del> alium cibum coctum venderet, ne lixae exercitum sequerentur, ne miles <add>hastatus aut</add> gregarius in castris neve in agmine servom aut iumentum haberet; ceteris arte modum statuisse. praeterea transvorsis itineribus cottidie castra movere, iuxta ac si hostes adessent vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere et eas ipse cum legatis circumire; item in agmine in primis modo, modo in postremis, saepe in medio adesse, ne quispiam ordine egrederetur, ut cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma portaret.
<milestone unit="section" n="3"/>ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmavit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="46"><p><milestone unit="section" n="1"/>Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis <pb n="p.91"/> accepit, simul de innocentia eius certior Roma<del>e</del> factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est.
<milestone unit="section" n="2"/> igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano.
<milestone unit="section" n="3"/>sed Metello iam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum esse.
<milestone unit="section" n="4"/>itaque legatos alium ab alio divorsos aggreditur ac paulatim temptando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Iugurtham maxume vivom, sin id parum procedat, necatum sibi traderent. ceterum palam quae ex voluntate forent regi nuntiari iubet.
<milestone unit="section" n="5"/>deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant. ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia quae imperarentur facere.
<milestone unit="section" n="6"/>neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere et insidiis locum temptari.
<milestone unit="section" n="7"/>itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiverat, ut cum iis permixti velites, quocumque adcederent, equitatus hostium propulsarent.
<milestone unit="section" n="8"/>nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiae erat, ut, absens an praesens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="47"><p><milestone unit="section" n="1"/>Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus <pb n="p.92"/> pergebat, oppidum Numidarum nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni maxume celebratum, ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi mortales.
<milestone unit="section" n="2"/>huc consul, simul temptandi gratia, si paterentur, et <add>ob</add> opportunitates loci, praesidium inposuit. praeterea imperavit frumentum et alia, quae bello usui forent, conportare, ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatu<del>m</del> iuvaturam exercitum et iam paratis rebus munimento fore.
<milestone unit="section" n="3"/>inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere.
<milestone unit="section" n="4"/>quos item uti priores consul illectos ad proditionem domum dimittebat, regi pacem, quam postulabat, neque abnuere neque polliceri et inter eas moras promissa legatorum expectare.</p></div></div></body></text></TEI>