<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="41"><p><milestone unit="section" n="1"/>Ceterum mos partium et factionum ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt.
<milestone unit="section" n="2"/>nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat.
<milestone unit="section" n="3"/>sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea, quae res secundae amant, lascivia atque superbia incessere.
<milestone unit="section" n="4"/>ita quod in advorsis rebus optaverant otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit.
<milestone unit="section" n="5"/>namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in lubidinem vortere, sibi quisque ducere trahere rapere. ita omnia in duas partis abstracta sunt, res publica, quae media fuerat, dilacerata.
<milestone unit="section" n="6"/>ceterum nobilitas factione magis pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat.
<milestone unit="section" n="7"/>paucorum arbitrio belli domique agitabatur; penes eosdem aerarium provinciae magistratus gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia urgebatur; praedas bellicas imperatores cum paucis <pb n="p.88"/> diripiebant: interea parentes aut parvi liberi militum,
<milestone unit="section" n="8"/>uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur.
<milestone unit="section" n="9"/>ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitavit.
<milestone unit="section" n="10"/>nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.
<milestone unit="chapter" n="42"/>
<milestone unit="section" n="1"/>nam postquam Ti. et C. Cracchus, quorum maiores Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere coepere, nobilitas noxia atque eo perculsa modo per socios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum actionibus obviam ierat; et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Gaium, tribunum alterum, alterum triumvirum coloniis deducundis, cum M. Fulvio Flacco ferro necaverat.
<milestone unit="section" n="2"/>et sane Gracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit.
<milestone unit="section" n="3"/>sed bono vinci satius est quam malo more iniuriam vincere.
<milestone unit="section" n="4"/>igitur ea victoria nobilitas ex lubidine sua usa multos mortalis ferro aut fuga extinxit plusque in reliquom sibi timoris quam potentiae addidit. quae res plerumque magnas civitatis pessum dedit, dum alteri alteros vincere quovis modo et victos acerbius ulcisci volunt.
<milestone unit="section" n="5"/>sed de studiis partium et omnis civitatis moribus si singillatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me deseret. quam ob rem ad inceptum redeo.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="43"><p><milestone unit="section" n="1"/>Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam Metellus et Silanus consules designati provincias inter se partiverant. Metelloque Numidia evenerat, acri viro <pb n="p.89"/> et, quamquam advorso populi partium, fama tamen aequabili et inviolata.
<milestone unit="section" n="2"/>is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit.
<milestone unit="section" n="3"/>igitur diffidens veteri exercitui milites scribere, praesidia undique arcessere, arma tela equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent.
<milestone unit="section" n="4"/>ceterum ad ea patranda senatus auctoritate, socii nomenque Latinum et reges ultro auxilia mittundo, postremo omnis civitas summo studio adnitebatur.
<milestone unit="section" n="5"/>itaque ex sententia omnibus rebus paratis conpositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium quom propter artis bonas tum maxume quod advorsum divitias invictum animum gerebat et avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.</p></div></div></body></text></TEI>