<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><p><milestone unit="section" n="1"/>Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur.
<milestone unit="section" n="2"/>P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat.
<milestone unit="section" n="3"/>ea mora in spem adductus Aulus, quem pro praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniae capiundae milites mense Ianuario ex hibernis in expeditionem evocat, magnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant.
<milestone unit="section" n="4"/>quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat — nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat —, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiundi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
<milestone unit="chapter" n="38"/>
<milestone unit="section" n="1"/>at Iugurtha cognita <pb n="p.85"/> vanitate atque inperitia legati subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare.
<milestone unit="section" n="2"/>denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese veluti cedentem insequeretur: ita delicta occultiora fuere.
<milestone unit="section" n="3"/>interea per homines callidos diu noctuque exercitum temptabat, centuriones ducesque turmarum, partim uti transfugerent, corrumpere, alii signo dato locum uti desererent.
<milestone unit="section" n="4"/>quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de inproviso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit.
<milestone unit="section" n="5"/>milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis. vis magna hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps; postremo fugere an manere tutius foret, in incerto erat.
<milestone unit="section" n="6"/>sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti inrupere.
<milestone unit="section" n="7"/>nostri foeda fuga, plerique abiectis armis, proxumum collem occupaverunt.
<milestone unit="section" n="8"/>nox atque praeda castrorum hostis, quo minus victoria uterentur, remorata sunt.
<milestone unit="section" n="9"/>deinde Iugurtha postero die cum Aulo in conloquio verba facit: tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum ten<add>er</add>et, tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumis omnis sub iugum missurum; praeterea uti diebus decem Numidia decederet.
<milestone unit="section" n="10"/>quae quamquam gravia et flagiti plena erant, <pb n="p.86"/> tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi lubuerat, pax convenit.</p></div></div></body></text></TEI>