<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><milestone unit="section" n="1"/>Verum ex iis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur neque illi, quibus per fraudem ius fuit, tuti aut eo magis honesti sunt.
<milestone unit="section" n="2"/>nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen inportunum est, quom praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant.
<milestone unit="section" n="3"/>frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere extremae dementiae est;
<milestone unit="section" n="4"/>nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.</p><pb n="p.55"/><p><milestone unit="chapter" n="4"/><milestone unit="section" n="1"/>Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum.
<milestone unit="section" n="2"/>quoius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere.
<milestone unit="section" n="3"/>atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae inponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere.
<milestone unit="section" n="4"/>qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim et quales viri idem adsequi nequiverint et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum.
<milestone unit="section" n="5"/>nam saepe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, quom maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi.
<milestone unit="section" n="6"/>scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit.
<milestone unit="section" n="7"/>at contra quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur;
<milestone unit="section" n="8"/>proinde  quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est.
<milestone unit="section" n="9"/>verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque. nunc ad inceptum redeo.</p><pb n="p.56"/><p><milestone unit="chapter" n="5"/><milestone unit="section" n="1"/>bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox variaque victora fuit, dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est;
<milestone unit="section" n="2"/>quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit,
<milestone unit="section" n="3"/>ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. sed prius quam huiusce modi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscundum omnia illustria magis magisque in aperto sint.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, quoi postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat. ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, quoius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit.
<milestone unit="section" n="5"/>igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit. sed imperi vitaeque eius finis idem fuit.</p><p><milestone unit="section" n="6"/>Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis.
<milestone unit="section" n="7"/>is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.</p></div></div></body></text></TEI>