<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p><milestone unit="section" n="1"/>At Iugurtha contra spem nuntio accepto, quippe quoi <pb n="p.76"/> Romae omnia venire in animo haeserat, filium et cum eo duos familiaris ad senatum legatos mittit iisque uti Illis, quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit, omnis mortalis pecunia aggrediantur.
<milestone unit="section" n="2"/>qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos Iugurthae recipi moenibus, iique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proxumis decem Italia decederent.
<milestone unit="section" n="3"/>consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet. ita infectis rebus illi domum discedunt.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>Interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines nobilis factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat. in quis fuit Scaurus, quoius de natura et habitu supra memoravimus.
<milestone unit="section" n="5"/>nam in consule nostro multae bonaeque artes <add>et</add> animi et corporis erant, quas omnis avaritia praepediebat: patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissumus contra pericula et insidias.
<milestone unit="section" n="6"/>sed legiones per Italiam Regium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectae.
<milestone unit="section" n="7"/>igitur Calpurnius initio paratis commeatibus acriter Numidiam ingressus est, multosque mortalis et urbis aliquot pugnando cepit.
<milestone unit="chapter" n="29"/>
<milestone unit="section" n="1"/>sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit, animus aeger avaritia facile convorsus est.
<milestone unit="section" n="2"/>ceterum socius et administer omnium consiliorum adsumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione eius corruptis acerrume regem inpugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in pravom abstractus est.
<milestone unit="section" n="3"/>sed Iugurtha primo tantummodo belli redimebat, existumans sese aliquid interim Romae pretio aut <pb n="p.77"/> gratia effecturum. postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maxumam spem adductus recuperandae pacis statuit cum iis de omnibus pactionibus praesens agere.
<milestone unit="section" n="4"/>ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Iugurthae Vagam. quoius rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditionis mora indutiae agitabantur.
<milestone unit="section" n="5"/>igitur rex, uti constituerat, in castra venit, ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta transigit. dein postero die quasi per saturam sententiis exquisitis in deditionem accipitur.
<milestone unit="section" n="6"/>sed, uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur.
<milestone unit="section" n="7"/>Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. in Numidia et exercitu nostro pax agitabantur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p><milestone unit="section" n="1"/>Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent fama divolgavit, Romae per omnis locos et conventus de facto consulis agitari. apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant: probarentne tantum flagitium an decretum consulis subvorterent, parum constabat. ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat.
<milestone unit="section" n="2"/>at
<milestone unit="section" n="3"/>C. Memmius, quoius de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum incendebat.</p><pb n="p.78"/><p><milestone unit="section" n="4"/>Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara pollensque fuit, decere existumavi unam ex tam multis orationem eius perscribere, ac potissumum ea dicam, quae in contione post reditum Bestiae huiusce modi verbis disseruit:</p></div></div></body></text></TEI>