<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p><milestone unit="section" n="1"/>His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam mittundum censerent et quam primum Adherbali subveniundum; de Iugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset.
<milestone unit="section" n="2"/>sed ab isdem illis regis fautoribus summa ope enisum, ne tale decretum fieret.
<milestone unit="section" n="3"/>ita bonum publicum, uti in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum.
<milestone unit="section" n="4"/>legantur tamen in Africam maiores natu nobiles, amplis honoribus usi. in quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis et tum senatus princeps.
<milestone unit="section" n="5"/>ii, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navem ascendere. dein brevi Uticam adpulsi litteras ad Iugurtham mittunt: quam ocissume ad provinciam adcedat, seque ad eum ab senatu missos.
<milestone unit="section" n="6"/>ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae pollere audiverat, contra inceptum suom venisse, primo conmotus metu atque lubidine divorsus agitabatur: timebat iram senatus,
<milestone unit="section" n="7"/>ni paruisset legatis; porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat.
<milestone unit="section" n="8"/>vicit tamen in avido ingenio pravom consilium.
<milestone unit="section" n="9"/>igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam inrumpere nititur, maxume sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum.
<milestone unit="section" n="10"/>quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut, prius quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurumum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in <pb n="p.75"/> provinciam venit.
<milestone unit="section" n="11"/>ac tametsi senati verbis graves minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frusta discessere.</p></div></div></body></text></TEI>