<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p><milestone unit="section" n="1"/>Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum uti pecoribus.
<milestone unit="section" n="2"/>ii neque moribus neque lege aut imperio quoiusquam regebantur: vagi palantes quas nox coegerat sedes habebant.
<milestone unit="section" n="3"/>sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, conpositus <pb n="p.69"/>  ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur.
<milestone unit="section" n="4"/>ex eo numero Medi, Persae et Armenii navibus in Africam transvecti proxumos nostro mari locos occupavere,
<milestone unit="section" n="5"/>sed Persae intra Oceanum magis, iique alveos navium invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat:
<milestone unit="section" n="6"/>mare magnum et ignara lingua commercio prohibebant.
<milestone unit="section" n="7"/>ii paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere et, quia saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere.
<milestone unit="section" n="8"/>ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus, tecta quasi navium carinae sunt.
<milestone unit="section" n="9"/>Medis autem et Armeniis adcessere Libyes —nam ii propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus —, iique mature oppida habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant.
<milestone unit="section" n="10"/>nomen eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes.
<milestone unit="section" n="11"/>sed res Persarum brevi adolevit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxuma Carthagine<del>m</del> Numidia appellatur.
<milestone unit="section" n="12"/>deinde utrique alteris freti finitumos armis aut metu sub imperium suom coegere, nomen gloriamque sibi addidere, magis ii, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicosi. denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est, victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.
<milestone unit="chapter" n="19"/>
<milestone unit="section" n="1"/>postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperi cupidine sollicitata plebe et aliis <pb n="p.70"/> novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Lepcim aliasque urbis in ora marituma condidere; eaeque brevi multum auctae, pars originibus suis praesidio, aliae decori fuere.
<milestone unit="section" n="2"/>nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet.</p><p><milestone unit="section" n="3"/>Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes interque eas Lepcis, deinde Philaenon arae, quem locum Aegyptum vorsus finem imperi habuere Carthaginienses, post aliae Punicae urbes.
<milestone unit="section" n="4"/>cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent, proxumi Hispania<del>m</del> Mauri sunt.
<milestone unit="section" n="5"/>super Numidiam Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare,
<milestone unit="section" n="6"/>post eos Aethiopas esse, dehinc loca exusta solis ardoribus.
<milestone unit="section" n="7"/>igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis oppida et finis Carthaginiensium, quos novissume habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat; Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen Muluccham sub Iugurtha erant; Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus populi Romani itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus.
<milestone unit="section" n="8"/>de Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum.</p></div></div></body></text></TEI>