<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p><milestone unit="section" n="1"/>Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentis, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, attingere.
<milestone unit="section" n="2"/>sed quae loca et nationes ob calorem aut <pb n="p.68"/> asperitatem, item solitudines minus frequentata surit, de iis haud facile compertum narraverim. cetera quam paucissumis absolvam.</p><p><milestone unit="section" n="3"/>In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa.
<milestone unit="section" n="4"/>ea finis habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant.
<milestone unit="section" n="5"/>mare saevom, inportuosum; ager frugum fertilis, bonus pecori, arbori infecundus; caelo terraque penuria aquarum.
<milestone unit="section" n="6"/>genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum; <add>ac</add> plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere, nam morbus haud saepe quemquam superat; ad hoc malefici generis pluruma animalia.
<milestone unit="section" n="7"/>sed qui mortales initio Africam habuerint quique postea adcesserint aut quo modo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, divorsum est, tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est utique rem sese habere cultores eius terrae putant, quam paucissumis dicam. ceterum fides eius rei penes auctores erit.</p></div></div></body></text></TEI>