<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="110"><p><milestone unit="section" n="1"/>'Numquam ego ratus sum fore uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem.
<milestone unit="section" n="2"/>et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigus.
<milestone unit="section" n="3"/>id inminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor. fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud meum animum nihil carius est. id adeo <pb n="p.143"/> experiri licet.
<milestone unit="section" n="4"/>arma viros pecuniam, postremo quicquid animo lubet, sume utere, et, quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris: semper apud me integra erit; denique nihil me sciente frustra voles.
<milestone unit="section" n="5"/>nam, ut ego aestumo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est.</p><p><milestone unit="section" n="6"/>Ceterum de re publica vostra, quoius curator huc missus es, paucis accipe. bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui; at finis meos advorsum armatos armis tutatus sum.
<milestone unit="section" n="7"/>id omitto, quando vobis ita placet. gerite quod voltis cum Iugurtha bellum.
<milestone unit="section" n="8"/>ego flumen Muluccham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar neque id intrare Iugurtham sinam. praeterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis.'</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="111"><p><milestone unit="section" n="1"/>Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et communibus rebus multis disseruit. denique regi patefacit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros; faciundum ei aliquid, quod illorum magis quam sua rettulisse videretur. id adeo in promptu esse, quoniam copiam Iugurthae haberet. quem si Romanis tradidisset, fore ut illi plurumum deberetur; amicitiam foedus Numidiae partem, quam nunc peteret, tum ultro adventuram.
<milestone unit="section" n="2"/>rex primo negitare: cognationem, adfinitatem, praeterea foedus intervenisse; ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos avorteret, quis et Iugurtha carus et Romani invisi erant.
<milestone unit="section" n="3"/>denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se <pb n="p.144"/> facturum promittit.
<milestone unit="section" n="4"/>ceterum ad simulandam pacem, quoius Numida defessus bello avidissumus erat, quae utilia visa constituunt. ita conposito dolo digrediuntur.</p></div></div></body></text></TEI>