<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p><milestone unit="section" n="1"/>Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit.</p><p><milestone unit="section" n="2"/>Micipsa paucis post diebus moritur. postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent.
<milestone unit="section" n="3"/>sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere inpar erat, despiciens, dextra Adherbalem adsedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Iugurtha foret.
<milestone unit="section" n="4"/>dein tamen, ut aetati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est.
<milestone unit="section" n="5"/>ibi quom multa de administrando imperio dissererent, <pb n="p.61"/> Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi, nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse.
<milestone unit="section" n="6"/>tum idem Hiempsal placere sibi respondit, nam ipsum illum tribus proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse.
<milestone unit="section" n="7"/>quod verbum in pectus Iugurthae altius, quam quisquam ratus erat, descendit.
<milestone unit="section" n="8"/>itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur.
<milestone unit="section" n="9"/>quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.</p></div></div></body></text></TEI>