<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="105"><p><milestone unit="section" n="1"/>Quis rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petivit, uti Sullam ad se mitteret, quoius arbitratu communibus negotiis consuleretur,
<milestone unit="section" n="2"/>is missus cum praesidio equitum atque <del>peditum</del> funditorum Balearum. praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum velitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis advorsum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti.
<milestone unit="section" n="3"/>sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant.
<milestone unit="section" n="4"/>igitur se quisque expedire, arma atque tela temptare, intendere; timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus et advorsum eos, quos saepe vicerant.
<milestone unit="section" n="5"/>interim equites exploratum praemissi rem, uti erat, quietam nuntiant.
<milestone unit="chapter" n="106"/>
<milestone unit="section" n="1"/>Volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et praesidio missum. deinde eum et proxumum diem sine metu coniuncti eunt.
<milestone unit="section" n="2"/>post ubi castra <pb n="p.140"/> locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu pavens ad Sullam adcurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse. simul, uti noctu clam secum profugeret, rogat atque hortatur.
<milestone unit="section" n="3"/>ille animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertimescere: virtuti suorum satis credere; etiam si certa pestis adesset, mansurum potius, quam, proditis quos ducebat, turpi fuga incertae ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae parceret.
<milestone unit="section" n="4"/>ceterum ab eodem monitus, uti noctu proficisceretur, consilium adprobat; ac statim milites cenatos esse in castris ignisque quam creberrumos fieri, dein prima vigilia silentio egredi iubet.
<milestone unit="section" n="5"/>iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, quom equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium intervallo ante consedisse.
<milestone unit="section" n="6"/>quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit; credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos. ac fuere qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.
<milestone unit="chapter" n="107"/>
<milestone unit="section" n="1"/>at Sulla, quamquam eadem existumabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet. suos hortatur, uti fortem animum gererent: saepe antea <add>a</add> paucis strenuis advorsum multitudinem bene pugriatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore; nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maxumo metu nudum et caecum corpus ad hostis vortere.
<milestone unit="section" n="2"/>dein Volucem, quoniam hostilia faceret, <pb n="p.141"/> Iovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet.
<milestone unit="section" n="3"/>ille lacrumans orare, ne ea crederet: nihil dolo factum, ac magis calliditate Iugurthae, quoi videlicet speculanti iter suom cognitum esset.
<milestone unit="section" n="4"/>ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, quom ipse filius testis adesset.
<milestone unit="section" n="5"/>qua re optumum factu videri per media eius castra palam transire; sese vel praemissis vel ibidem relictis Mauris solum cum Sulla iturum.
<milestone unit="section" n="6"/>ea res, uti in tali negotio, probata; ac statim profecti, quia de inproviso acciderant, dubio atque haesitante Iugurtha incolumes transeunt.
<milestone unit="section" n="7"/>deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="108"><p><milestone unit="section" n="1"/>Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia; praeterea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere inpar — nam pater eius ex concubina ortus erat —, Mauro ob ingeni multa bona carus acceptusque.
<milestone unit="section" n="2"/>quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus ilico ad Sullam nuntiatum mittit: paratum sese facere quae populus Romanus vellet; conloquio diem locum tempus ipse deligeret, neu Iugurthae legatum pertimesceret; consulto sese omnia cum illo integra habere, quo <pb n="p.142"/> res communis licentius gereretur; nam ab insidiis eius aliter caveri nequivisse.
<milestone unit="section" n="3"/>sed ego comperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo volvere solitum, Iugurtham Romanis an illi Sullam traderet; lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse.
<milestone unit="chapter" n="109"/>
<milestone unit="section" n="1"/>igitur Sulla respondit se pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte nullo aut quam paucissumis praesentibus. simul edocet, quae sibi responderentur.
<milestone unit="section" n="2"/>postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret.
<milestone unit="section" n="3"/>tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem decumum redire iubet, ac nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die responsurum. deinde ambo in sua castra digressi.
<milestone unit="section" n="4"/>sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur. ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. ac statim sic rex incipit:</p></div></div></body></text></TEI>