Quis rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petivit, uti Sullam ad se mitteret, quoius arbitratu communibus negotiis consuleretur, is missus cum praesidio equitum atque peditum funditorum Balearum. praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum velitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis advorsum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti. sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant. igitur se quisque expedire, arma atque tela temptare, intendere; timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus et advorsum eos, quos saepe vicerant. interim equites exploratum praemissi rem, uti erat, quietam nuntiant. Volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et praesidio missum. deinde eum et proxumum diem sine metu coniuncti eunt. post ubi castra locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu pavens ad Sullam adcurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse. simul, uti noctu clam secum profugeret, rogat atque hortatur. ille animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertimescere: virtuti suorum satis credere; etiam si certa pestis adesset, mansurum potius, quam, proditis quos ducebat, turpi fuga incertae ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae parceret. ceterum ab eodem monitus, uti noctu proficisceretur, consilium adprobat; ac statim milites cenatos esse in castris ignisque quam creberrumos fieri, dein prima vigilia silentio egredi iubet. iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, quom equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium intervallo ante consedisse. quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit; credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos. ac fuere qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum. at Sulla, quamquam eadem existumabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet. suos hortatur, uti fortem animum gererent: saepe antea a paucis strenuis advorsum multitudinem bene pugriatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore; nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maxumo metu nudum et caecum corpus ad hostis vortere. dein Volucem, quoniam hostilia faceret, Iovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet. ille lacrumans orare, ne ea crederet: nihil dolo factum, ac magis calliditate Iugurthae, quoi videlicet speculanti iter suom cognitum esset. ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, quom ipse filius testis adesset. qua re optumum factu videri per media eius castra palam transire; sese vel praemissis vel ibidem relictis Mauris solum cum Sulla iturum. ea res, uti in tali negotio, probata; ac statim profecti, quia de inproviso acciderant, dubio atque haesitante Iugurtha incolumes transeunt. deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est. Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum Bocchi consilia; praeterea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere inpar — nam pater eius ex concubina ortus erat —, Mauro ob ingeni multa bona carus acceptusque. quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus ilico ad Sullam nuntiatum mittit: paratum sese facere quae populus Romanus vellet; conloquio diem locum tempus ipse deligeret, neu Iugurthae legatum pertimesceret; consulto sese omnia cum illo integra habere, quo res communis licentius gereretur; nam ab insidiis eius aliter caveri nequivisse. sed ego comperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo volvere solitum, Iugurtham Romanis an illi Sullam traderet; lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse. igitur Sulla respondit se pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte nullo aut quam paucissumis praesentibus. simul edocet, quae sibi responderentur. postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret. tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem decumum redire iubet, ac nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die responsurum. deinde ambo in sua castra digressi. sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur. ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. ac statim sic rex incipit: