<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="100"><p><milestone unit="section" n="1"/>Dein Marius, uti coeperat, in hiberna it: propter commeatum in oppidis maritumis agere decreverat; neque tamen victoria socors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere. <pb n="p.134"/> Sulla cum equitatu apud dextumos, in sinistra parte
<milestone unit="section" n="2"/>A. Manlius cum funditoribus et sagittariis, praeterea cohortis Ligurum curabat. primos et extremos cum expeditis manipulis tribunos locaverat.
<milestone unit="section" n="3"/>perfugae, minume carl et regionum scientissumi, hostium iter explorabant. simul consul quasi nullo inposito omnia providere, apud omnis adesse, laudare et increpare merentis.
<milestone unit="section" n="4"/>ipse armatus intentusque, item milites cogebat. neque secus atque iter facere, castra munire, excubitum in porta cohortis ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum quae imperavisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor volentibus esset.
<milestone unit="section" n="5"/>et sane Marius illoque aliisque temporibus Iugurthini belli pudore magis quam malo exercitum coercebat. quod multi per ambitionem fieri aiebant: <del>quod</del> a pueritia cousuetam duritiam et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisse; nisi tamen res publica pariter ac saevissumo imperio bene atque decore gesta.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="101"><p><milestone unit="section" n="1"/>Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta undique simul speculatores citi sese ostendunt, qua re hostis adesse intellegitur.
<milestone unit="section" n="2"/>sed quia divorsi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant, consul incertus, quonam modo aciem instrueret, nullo ordine conmutato advorsum omnia paratus ibidem opperitur.
<milestone unit="section" n="3"/>ita Iugurtham spes frustrata, qui copias in quattuor partis distribuerat, ratus ex omnibus aeque aliquos ab tergo hostibus venturos.
<milestone unit="section" n="4"/>interim Sulla, quem primum <pb n="p.135"/> hostes attigerant, cohortatus suos turmatim et quam maxume confertis equis ipse aliique Mauros invadunt, ceteri in loco manentes ab iaculis eminus emissis corpora tegere et, si qui in manus venerant, obtruncare.
<milestone unit="section" n="5"/>dum eo modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos Volux, filius eius, adduxerat neque in priore pugna, in itinere morati, adfuerant, postremam Romanorum aciem invadunt.
<milestone unit="section" n="6"/>tum Marius apud primos agebat, quod ibi Iugurtha cum plurumis erat. dein Numida cognito Bocchi adventu clam cum paucis ad pedites convortit. ibi latine — nam apud Numantiam loqui didicerat — exclamat nostros frustra pugnare, paulo ante Marium sua manu interfectum. simul gladium sanguine oblitum ostendere, quem in pugna satis inpigre occiso pedite nostro cruentaverat.
<milestone unit="section" n="7"/>quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere.
<milestone unit="section" n="8"/>iamque paulum a fuga aberant, quom Sulla profligatis iis, quos advorsum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit. Bocchus statim avortitur.
<milestone unit="section" n="9"/>at Iugurtha, dum sustentare suos et prope iam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra sinistraque omnibus occisis solus inter tela hostium vitabundus erumpit.
<milestone unit="section" n="10"/>atque interim Marius fugatis equitibus adcurrit auxilio suis, quos pelli iam acceperat.
<milestone unit="section" n="11"/>denique hostes iam undique fusi. tum spectaculum horribile in campis patentibus: sequi fugere, occidi capi; equi atque viri adflicti, ac multi volneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere; postremo omnia, qua visus erat, constrata telis armis cadaveribus, et inter ea humus infecta sanguine.</p><pb n="p.136"/><p><milestone unit="chapter" n="102"/><milestone unit="section" n="1"/>Post ea loci consul haud dubie iam victor pervenit in oppidum Cirtam,quo initio profectus intenderat.
<milestone unit="section" n="2"/>eo post diem quintum, quam iterum barbari male pugnaverant, legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario petivere, duos quam fidissumos ad eum mitteret, velle de suo et de populi Romani commodo cum iis disserere. ille statim L. Sullam et A. Manlium ire iubet.
<milestone unit="section" n="3"/>qui quamquam acciti ibant, tamen placuit verba apud regem facere, ut ingenium aut avorsum flecterent aut cupidum pacis vehementius accenderent.
<milestone unit="section" n="4"/>itaque Sulla, quoius facundiae, non aetati a Manlio concessum, pauca verba huiusce modi locutus:</p><p><milestone unit="section" n="5"/>'Rex Bocche, magna laetitia nobis est, quom te talem virum di monuere, uti aliquando pacem quam bellum malles neu te optumum cum pessumo omnium Iugurtha miscendo conmaculares, simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem atque illum sceleratissumum persequi.
<milestone unit="section" n="6"/>ad hoc populo Romano iam a principio inopi melius visum amicos quam servos quaerere, tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare.
<milestone unit="section" n="7"/>tibi vero nulla opportunior nostra amicitia, primum quia procul absumus, in quo offensae minumum, gratia par ac si prope adessemus; dein quia parentis abunde habemus, amicorum neque nobis neque quoiquam omnium satis fuit.
<milestone unit="section" n="8"/>atque hoc utinam a principio tibi placuisset: profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus esses.
<milestone unit="section" n="9"/>sed <pb n="p.137"/> quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit, quoi scilicet placuit et vim et gratiam nostram te experiri, nunc, quando per illam licet, festina atque, uti coepisti, perge.
<milestone unit="section" n="10"/>multa atque opportuna habes, quo facilius errata officiis superes.
<milestone unit="section" n="11"/>postremo hoc in pectus tuom demitte, numquam populum Romanum beneficiis victum esse. nam bello quid valeat, tute scis.'</p><p><milestone unit="section" n="12"/>Ad ea Bocchus placide et benigne, simul pauca pro delicto suo verba facit: se non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma cepisse.
<milestone unit="section" n="13"/>nam Numidiae partem, unde vi Iugurtham expulerit, iure belli suam factam; eam vastari a Mario pati nequivisse. praeterea missis antea Romam legatis repulsum ab amicitia.
<milestone unit="section" n="14"/>ceterum vetera omittere ac tum, si per Marium liceret, legatos ad senatum missurum.
<milestone unit="section" n="15"/>dein copia facta animus barbari ab amicis flexus, quos Iugurtha, cognita legatione Sullae et Manli metuens id, quod parabatur, donis corruperat.</p></div></div></body></text></TEI>