<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><milestone unit="section" n="1"/>Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur.
<milestone unit="section" n="2"/>nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse.
<milestone unit="section" n="3"/>sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere quoiquam potest.
<milestone unit="section" n="4"/>sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt.
<milestone unit="section" n="5"/>quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa <add>ac perniciosa</add> petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis <pb n="p.54"/> procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.</p></div></div></body></text></TEI>