<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p><milestone unit="section" n="1"/>Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur.
<milestone unit="section" n="2"/>nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse.
<milestone unit="section" n="3"/>sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere quoiquam potest.
<milestone unit="section" n="4"/>sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt.
<milestone unit="section" n="5"/>quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa <add>ac perniciosa</add> petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis <pb n="p.54"/> procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><milestone unit="section" n="1"/>nam uti genus hominum conpositum ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam sequontur. igitur praeclara facies, magnae divitiae,
<milestone unit="section" n="2"/>ad hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dilabuntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima inmortalia sunt.
<milestone unit="section" n="3"/>postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus incorruptus, aeternus, rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur.
<milestone unit="section" n="4"/>quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, quom praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p><milestone unit="section" n="1"/>Verum ex iis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur neque illi, quibus per fraudem ius fuit, tuti aut eo magis honesti sunt.
<milestone unit="section" n="2"/>nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen inportunum est, quom praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant.
<milestone unit="section" n="3"/>frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere extremae dementiae est;
<milestone unit="section" n="4"/>nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.</p><pb n="p.55"/><p><milestone unit="chapter" n="4"/><milestone unit="section" n="1"/>Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum.
<milestone unit="section" n="2"/>quoius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere.
<milestone unit="section" n="3"/>atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae inponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere.
<milestone unit="section" n="4"/>qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim et quales viri idem adsequi nequiverint et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum.
<milestone unit="section" n="5"/>nam saepe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, quom maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi.
<milestone unit="section" n="6"/>scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit.
<milestone unit="section" n="7"/>at contra quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur;
<milestone unit="section" n="8"/>proinde  quasi praetura et consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est.
<milestone unit="section" n="9"/>verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque. nunc ad inceptum redeo.</p><pb n="p.56"/><p><milestone unit="chapter" n="5"/><milestone unit="section" n="1"/>bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox variaque victora fuit, dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est;
<milestone unit="section" n="2"/>quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit,
<milestone unit="section" n="3"/>ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. sed prius quam huiusce modi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscundum omnia illustria magis magisque in aperto sint.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriverat, Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, quoi postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat. ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, quoius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit.
<milestone unit="section" n="5"/>igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit. sed imperi vitaeque eius finis idem fuit.</p><p><milestone unit="section" n="6"/>Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis.
<milestone unit="section" n="7"/>is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><milestone unit="section" n="1"/>Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxu <pb n="p.57"/> neque inertiae corrumpundum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari; cursu cum aequalibus certare et, quom omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire: plurumum facere, <del>et</del> minumum ipse de se loqui.
<milestone unit="section" n="2"/>quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo volvebat.
<milestone unit="section" n="3"/>terrebat eum natura mortalium avida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.
<milestone unit="chapter" n="7"/>
<milestone unit="section" n="1"/>his difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et adpetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare.</p><p><milestone unit="section" n="2"/>Igitur bello Numantino Micipsa, quom populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat.
<milestone unit="section" n="3"/>sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. nam Iugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam
<milestone unit="section" n="4"/>P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem <pb n="p.58"/> hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset.
<milestone unit="section" n="5"/>ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuos erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet.
<milestone unit="section" n="6"/>igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe quoius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat.
<milestone unit="section" n="7"/>huc adcedebat munificentia animi et ingeni sollertia, quis rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><milestone unit="section" n="1"/>Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romae omnia venalia esse.
<milestone unit="section" n="2"/>sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret: periculose a paucis emi quod multorum esset. si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum; sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum.
<milestone unit="chapter" n="9"/><milestone unit="section" n="1"/>sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. earum sententia haec erat:</p><p><milestone unit="section" n="2"/>'Iugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. nobis ob <pb n="p.59"/> merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. en habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.'</p><p><milestone unit="section" n="3"/>Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, quom virtute tum gratia viri permotus flexit animum suom et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus quom sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse:</p></div></div></body></text></TEI>