<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit.
<milestone unit="section" n="2"/>haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis.
<milestone unit="section" n="3"/>praeterea decernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit.</p><p><milestone unit="section" n="4"/>Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum est. quoi quom ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam <pb n="p.28"/> obstinatis animis perditum irent.
<milestone unit="section" n="5"/>namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi atque uti tabes plerosque civium animos invaserat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><p><milestone unit="section" n="1"/>neque solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat.
<milestone unit="section" n="2"/>id adeo more suo videbatur facere.
<milestone unit="section" n="3"/>nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
<milestone unit="section" n="4"/>sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis.
<milestone unit="section" n="5"/>primum omnium qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
<milestone unit="section" n="6"/>deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat.
<milestone unit="section" n="7"/>praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. eos atque alios omnis malum publicum alebat.
<milestone unit="section" n="8"/>quo minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxuma spe rei publicae iuxta ac sibi consuluisse.
<milestone unit="section" n="9"/>praeterea, quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius <pb n="p.29"/> libertatis inminutum erat, haud sane alio animo belli eventum expectabant.
<milestone unit="section" n="10"/>ad hoc quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant.
<milestone unit="section" n="11"/>id <add>ad</add> eo malum multos post annos in civitatem revorterat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="38"><p><milestone unit="section" n="1"/>nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia postestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri.
<milestone unit="section" n="2"/>contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua magnitudine. namque, uti paucis verum absolvam,
<milestone unit="section" n="3"/>post illa tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certabant.
<milestone unit="section" n="4"/>neque illis modestia neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="39"><milestone unit="section" n="1"/><p>sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum potentia crevit.
<milestone unit="section" n="2"/>ii magistratus, provincias aliaque omnia tenere; ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent.
<milestone unit="section" n="3"/>sed ubi primum dubiis rebus novandi<del>s</del> spes oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit.
<milestone unit="section" n="4"/>quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset, neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exanguibus qui plus posset imperium atque libertatem extorqueret.
<milestone unit="section" n="5"/>fuere tamen extra coniurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. in iis erat Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit.</p><p><milestone unit="section" n="6"/>Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina <pb n="p.30"/> praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum civis sed quoiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="40"><milestone unit="section" n="1"/><p>igitur P. Umbreno quoidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno oppresses, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse.
<milestone unit="section" n="2"/>Umbrenus quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat. itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent.
<milestone unit="section" n="3"/>postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem expectare, 'at ego' inquit 'vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis'.
<milestone unit="section" n="4"/>haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissume facturi essent, dum ea res civitatem aere alieno liberaret.
<milestone unit="section" n="5"/>ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat.
<milestone unit="section" n="6"/>praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. eo praesente coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos quoiusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset. deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.</p></div></div></body></text></TEI>