<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.perseus-lat3" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p><milestone unit="section" n="1"/>Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent.
<milestone unit="section" n="2"/>tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert;
<milestone unit="section" n="3"/>praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum; cum eo se consulem initium agundi facturum.
<milestone unit="section" n="4"/>ad hoc maledictis increpabat omnis bonos, suorum unum quemque nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, compluris periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat.
<milestone unit="section" n="5"/>postquam omnium animos alacris videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum <pb n="p.19"/> dimisit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p><milestone unit="section" n="1"/>fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam oratione habita, quom ad ius iurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse:
<milestone unit="section" n="2"/>inde quom post execrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suom, atque eo <del>dict</del>ita<del>re</del> fecisse, quo inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii.
<milestone unit="section" n="3"/>nonnulli ficta et haec et multa praeterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam quae postea orta est leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant.
<milestone unit="section" n="2"/>huic homini non minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat.
<milestone unit="section" n="3"/>erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo. quoi cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare quam solitus erat.
<milestone unit="section" n="4"/>at Fulvia insolentia<add>e</add> Curi causa cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat compluribus narravit.</p><pb n="p.20"/><p><milestone unit="section" n="5"/>Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni.
<milestone unit="section" n="6"/>namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novos adeptus foret. sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p><milestone unit="section" n="1"/>igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. quod factum primo popularis coniurationis concusserat.
<milestone unit="section" n="2"/>neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare: arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi.
<milestone unit="section" n="3"/>ea tempestate plurumos quoiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant.
<milestone unit="section" n="4"/>per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p><milestone unit="section" n="1"/>Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora commiserat.
<milestone unit="section" n="2"/>haec mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis Latinis docta, psallere <del>et</del> saltare <pb n="p.21"/> elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt.
<milestone unit="section" n="3"/>sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres; lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur.
<milestone unit="section" n="4"/>sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat: luxuria atque inopia praeceps abierat.
<milestone unit="section" n="5"/>verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.</p></div></div></body></text></TEI>