<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><seg type="section" n="3"> excogitatum est a quibusdam, ut privatum aerarium Caesaris
        interfectoribus ab equitibus Romanis constitueretur. id facile effici posse arbitrati sunt,
        si principes eius ordinis pecunias contulissent. itaque appellatus est a <abbr><expan><ex>Gaio</ex></expan>C.</abbr> Flavio, Bruti familiari, Atticus, ut eius rei princeps esse vellet. </seg></p></div></div></body></text></TEI>