<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><seg type="section" n="4"> multorum
        consulum praetorumque praefecturas delatas sic accepit, ut neminem in provinciam sit
        secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fructum: qui ne cum Quinto
        quidem Cicerone voluerit ire in Asiam, cum apud eum legati locum obtinere posset. non enim
        decere se arbitrabatur, cum praeturam gerere noluisset, asseclam esse praetoris. </seg></p></div></div></body></text></TEI>