multorum consulum praetorumque praefecturas delatas sic accepit, ut neminem in provinciam sit secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fructum: qui ne cum Quinto quidem Cicerone voluerit ire in Asiam, cum apud eum legati locum obtinere posset. non enim decere se arbitrabatur, cum praeturam gerere noluisset, asseclam esse praetoris.