<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><seg type="section" n="2"> quibus rebus factum est ut Sulla nusquam eum
        ab se dimitteret cuperetque secum deducere. cui cum persuadere tentaret, 'noli, oro te,'
        inquit Pomponius 'adversum eos me velle ducere, cum quibus ne contra te arma ferrem, Italiam
        reliqui. ' at Sulla adulescentis officio collaudato omnia munera ei, quae Athenis acceperat,
        proficiscens iussit deferri. </seg></p></div></div></body></text></TEI>