<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><seg type="section" n="1">Huc ex Asia Sulla decedens cum venisset, quamdiu ibi fuit, secum habuit Pomponium, captus
        adulescentis et humanitate et doctrina. sic enim Graece loquebatur, ut Athenis natus
        videretur; tanta autem suavitas erat sermonis Latini, ut appareret in eo nativum quendam
        leporem esse, non ascitum. idem poemata pronuntiabat et Graece et Latine sic, ut supra nihil
        posset addi. </seg></p></div></div></body></text></TEI>