<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo025.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><seg type="section" n="4"> nam praeter
        gratiam, quae iam in adulescentulo magna erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam
        levavit. cum enim versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam
        haberent, semper se interposuit, atque ita ut neque usuram umquam ab iis acceperit neque
        longius, quam dictum esset, debere passus sit. quod utrumque erat iis salutare: </seg></p></div></div></body></text></TEI>