Marcus M. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat. inde hortatu Lucii L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut Marcus M. Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigravit in foroque esse coepit. primum stipendium meruit annorum decem septemque. Quinto Q. Fabio Marco M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit. inde ut rediit, castra secutus est Gaii C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibaris.