<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo023.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><seg type="section" n="4"> quae divina res dum conficiebatur, quaesivit a me vellemne secum in
                    castra proficisci. id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem ne dubitaret
                    ducere, tum ille, faciam, inquit, si mihi fidem quam postulo dederis. simul me ad aram
                    adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit
                    numquam me in amicitia cum Romanis fore. </seg><seg type="section" n="5"> id ego
                        iusiurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat,
                        quin reliquo tempore eadem mente sim futurus. </seg></p></div></div></body></text></TEI>