hoc consilio pacem conciliavit, in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem tenerent, armis relictis Sicilia decederent, ut succumbente patria ipse periturum se potius dixerit, quam cum tanto flagitio domum rediret: non enim suae esse virtutis arma a patria accepta adversus hostes adversariis tradere. huius pertinaciae cessit Catulus. At ille ut Karthaginem venit, multo aliter ac sperarat rem publicam se habentem cognovit. namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum bellum, ut numquam in pari periculo fuerit Karthago nisi cum deleta est.