Alexandro Babylone mortuo, cum regna singulis familiaribus dispertirentur et summa tradita esset tuenda eidem, cui Alexander moriens anulum suum dederat, Perdiccae (ex quo omnes coniecerant eum regnum ei commisisse, quoad liberi eius in suam tutelam pervenissent: aberat enim Crateros et Antipater, qui antecedere hunc videbantur; mortuus erat Hephaestio, quem unum Alexander, quod facile intellegi posset, plurimi fecerat), hoc tempore data est Eumeni Cappadocia sive potius dicta: nam tum in hostium erat potestate.