Eumenes Cardianus. huius si virtuti par data esset fortuna, non ille quidem maior exsitisset, quod magnos homines virtute metimur, non fortuna, sed multo illustrior atque etiam honoratior. nam cum aetas eius incidisset in ea tempora, quibus Macedones florerent, multum ei detraxit inter eos viventi, quod alienae erat civitatis, neque aliud huic defuit quam generosa stirps.