<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo017.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="4"> domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitor
        maiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum luxuriae
        videre poterat, contra ea plurima patientiae atque abstinentiae. sic enim erat instructa, ut
        in nulla re differret a cuiusvis inopis atque privati. </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><seg type="section" n="1">Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi virtutibus, sic
        maleficam nactus est in corpore fingendo: nam et statura fuit humili et corpore exiguo et
        claudus altero pede. quae res etiam nonnullam afferebat deformitatem, atque ignoti, faciem
        eius cum intuerentur, contemnebant; qui autem virtutes noverant, non poterant admirari
        satis. </seg></p></div></div></body></text></TEI>