<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p><seg type="section" n="1">Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa audacius instaret hostes,
        cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius pernicie eius patriae sitam putabant salutem,
        universi in unum impetum fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede edita multisque
        occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus percussum, concidere viderunt.
          </seg><seg type="section" n="2"> huius casu aliquantum retardati sunt Boeoti, neque tamen
        prius pugna excesserunt, quam repugnantes profligarunt. </seg></p></div></div></body></text></TEI>