<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="5"> lex erat Thebis, quae morte
        multabat, si quis imperium diutius retinuisset, quam lege praefinitum foret. hanc
        Epaminondas cum rei publicae conservandae causa latam videret, ad perniciem civitatis
        conferri noluit et quattuor mensibus diutius, quam populus iusserat, gessit imperium.
          </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><seg type="section" n="1">Postquam domum reditum est, collegae eius hoc crimine accusabantur. quibus ille permisit,
        ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum contenderent, ut legi non oboedirent.
        qua defensioue illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod quid
        diceret non haberet. </seg></p></div></div></body></text></TEI>