<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="3"> nec vero hoc semel fecit, sed saepius. maxime autem fuit illustre, cum in
        Peloponnesum exercitum duxisset adversus Lacedaemonios haberetque collegas duos, quorum
        alter erat Pelopidas, vir fortis ac strenuus. hi cum criminibus adversariorum omnes in
        invidiam venissent ob eamque rem imperium iis esset abrogatum atque in eorum locum alii
        praetores successissent, </seg><seg type="section" n="4"> Epaminondas populi scito non
        paruit idemque ut facerent persuasit collegis et bellum, quod susceperat, gessit. namque
        animadvertebat, nisi id fecisset, totum exercitum propter praetorum imprudentiam
        inscitiamque belli periturum. </seg></p></div></div></body></text></TEI>