<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><seg type="section" n="3"> huic in respondendo Epaminondas, cum de
        ceteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria pervenit, admirari se dixit stultitiam
        rhetoris Attici, qui non animadverterit, innocentes illos natos domi, scelere admisso cum
        patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensibus. </seg><seg type="section" n="4"> sed
        maxime eius eloquentia eluxit Spartae legati ante pugnam Leuctricam. quo cum omnium sociorum
        convenissent legati, coram frequentissimo <del>legationum</del> conventu sic Lacedaemoniorum
        tyrannidem coarguit, ut non minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctrica pugna.
        tum enim perfecit, quod post apparuit, ut auxilio <del>Lacedaemonii</del> sociorum
        privarentur. </seg></p></div></div></body></text></TEI>