<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p><seg type="section" n="5"> idem ille Meneclides cum huic obiceret, quod liberos non haberet neque
        uxorem duxisset, maximeque insolentiam, quod sibi Agamemnonis belli gloriam videretur
        consecutus: at ille 'desine,' inquit 'Meneclida, de uxore mihi exprobrare: nam nullius in
        ista re minus uti consilio volo.' (habebat enim Meneclides suspicionem adulterii.)
          </seg><seg type="section" n="6"> 'quod autem me Agamemnonem aemulari putas, falleris.
        namque ille cum universa Graecia vix decem annis unam cepit urbem, ego contra ea una urbe
        nostra dieque uno totam Graeciam Lacedaemoniis fugatis liberavi.' </seg></p></div></div></body></text></TEI>