<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p><seg type="section" n="3"> is quod in re militari florere
        Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius
        imperatoris opera desideraretur. huic ille 'fallis' inquit 'verbo cives tuos, quod eos a
        bello avocas: otii enim nomine servitutem concilias. </seg><seg type="section" n="4"> nam
        paritur pax bello. itaque qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. quare si
        principes Graeciae vultis esse, castris est vobis utendum, non palaestra.' </seg></p></div></div></body></text></TEI>