atque haec ad nostram consuetudinem sunt levia et potius contemnenda; at in Graecia, utique olim, magnae laudi erant. postquam ephebus est factus et palaestrae dare operam coepit, non tam magnitudini virium servivit quam velocitati: illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli existimabat utilitatem pertinere. itaque exercebatur plurimum currendo et luctando ad eum finem, quoad stans complecti posset atque contendere. in armis vero plurimum studii consumebat.