<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo015.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p><seg type="section" n="1">Hic uxorem numquam duxit. in quo cum reprehenderetur a Pelopida, qui filium habebat
        infamem, maleque eum in eo patriae consulere diceret, quod liberos non relinqueret, 'vide'
        inquit 'ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. </seg><seg type="section" n="2"> neque vero stirps potest mihi deesse: namque ex me natam relinquo pugnam
        Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est.' </seg></p></div></div></body></text></TEI>