<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo010.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><seg type="section" n="1">Haec ille intuens cum quem ad modum sedaret nesciret et quorsum evaderent timeret,
        Callicrates quidam, civis Atheniensis, qui simul cum eo ex Peloponneso in Siciliam venerat,
        homo et callidus et ad fraudem acutus, sine ulla religione ac fide, adiit ad Dionem et ait:
          </seg><seg type="section" n="2"> eum magno in periculo esse propter offensionem populi et
        odium militum, quod nullo modo evitare posset, nisi alicui suorum negotium daret, qui se
        simularet illi inimicum. quem si invenisset idoneum, facile omnium animos cogniturum
        adversariosque sublaturum, quod inimici eius dissidenti suos sensus aperturi forent.
          </seg></p></div></div></body></text></TEI>